Hľadaný výraz: Lk 14,7-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: 8 “ Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, 9 et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: “Da huic locum”; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. 10 Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: “Amice, ascende superius”; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus. 11 Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ”. 12 Dicebat autem et ei, qui se invitaverat: “ Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. 13 Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, caecos; 14 et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ”.

1

mail   print   facebook   twitter